Bible Viam Antiquus Testamentum

Vulgatam Clementinam

 <<< 


I Paralipomenon


3 David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon, ex Achinoam Jezrahelitide ; secundum, Daniel, de Abigail Carmelitide,

2 Tertium, Absalom, filium Maacha, filiæ Tholmai, regis Gessur ; quartum, Adoniam, filium Aggith ;

3 Quintum Saphathiam, ex Abital ; sextum, Jethraham, de Egla, uxore sua.

4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.

5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee, filia Ammiel,

6 Jebaar quoque, et Elisama,

7 Et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,

8 Necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem.

9 Omnes hi, filii David, absque filiis concubinarum ; habueruntque sororem Thamar.

10 Filius autem Salomonis : Roboam, cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,

11 Pater Joram ; qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas ;

12 Et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius, Joathan,

13 Procreavit Achaz, patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.

14 Sed et Manasses genuit Amon, patrem Josiæ.

15 Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus, Johanan ; secundus, Joakim ; tertius, Sedecias ; quartus, Sellum.

16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.

17 Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel.

18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.

19 De Phadaia orti sunt Zorobabel, et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith, sororem eorum :

20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.

21 Filius autem Hananiæ : Phaltias, pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia ; hujus quoque filius : Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.

22 Filius Secheniæ : Semeia ; cujus filii : Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.

23 Filius Naariæ, Elioenai, et Ezechias, et Ezricam, tres.

24 Filii Elioenai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit