Bible Viam Testamentum Redemptor

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Hebræos


5 Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quæ sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis ;

2 Qui condolere possit iis qui ignorant et errant, quoniam et ipse circumdatus est infirmitate ;

3 Et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.

4 Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron.

5 Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret ; sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.

6 Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in æternum, secundum ordinem Melchisedech.

7 Qui in diebus carnis suæ preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.

8 Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis quæ passus est obedientiam ;

9 Et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis æternæ ;

10 Appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.

11 De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.

12 Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quæ sint elementa exordii sermonum Dei ; et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.

13 Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiæ, parvulus enim est.

14 Perfectorum autem est solidus cibus ; eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit