Bible Viam Testamentum Redemptor

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Hebræos


3 Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostræ, Jesum ;

2 Qui fidelis est ei qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.

3 Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.

4 Omnis namque domus fabricatur ab aliquo ; qui autem omnia creavit, Deus est.

5 Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tanquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant ;

6 Christus vero tanquam filius in domo sua ; quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus.

7 Quapropter sicut dicit Spiritus sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,

8 Nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto,

9 Ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt, et viderunt opera mea

10 Quadraginta annis ; propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde ; ipsi autem non cognoverunt vias meas ;

11 Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.

12 Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo ;

13 Sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec Hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.

14 Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus ;

15 Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.

16 Quidam enim audientes exacerbaverunt ; sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.

17 Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?

18 Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?

19 Et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit