Bible Viam Testamentum Redemptor

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Hebræos


1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime,

2 Diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et secula,

3 Qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis ;

4 Tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.

5 Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?

6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.

7 Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.

8 Ad Filium autem : Thronus tuus, Deus in sæculum seculi ; virga æquitatis, virga regni tui.

9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.

10 Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti ; et opera manuum tuarum sunt cæli.

11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis ; et omnes ut vestimentum veterascent ;

12 Et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur ; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?

14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis ?



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit