Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Actus Apostolorum

(Versiculus)

23 Intendens autem concilium, Paulus ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.

2 Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit adstantibus sibi percutere os ejus.

3 Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem ; et, contra legem, jubes me percuti ?

4 Et qui adstabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis ?

5 Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.

6 Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum ; de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.

7 Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos ; et soluta est multitudo ;

8 Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum ; pharisæi autem utrumque confitentur.

9 Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto ; quid si spiritus locutus est ei, aut angelus ?

10 Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.

11 Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus, ait : Constans esto ; sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari.

12 Facta autem die, collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt se, dicentes neque manducaturos, neque bibituros, donec occiderent Paulum.

13 Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant.

14 Qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.

15 Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tanquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.

16 Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.

17 Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.

18 Et ille quidem assumens eum, duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.

19 Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est, quod habes indicare mihi ?

20 Ille autem dixit : Judæis convenit rogare te, ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo.

21 Tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere, donec interficiant eum ; et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.

22 Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset.

23 Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos, ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos, a tertia hora noctis.

24 Et jumenta præparate, ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.

25 (Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tanquam accepturus pecuniam.)

26 Scribens epistolam continentem hæc : CLAUDIUS Lysias, optimo præsidi Felici, salutem.

27 Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu, eripui, cognito quia Romanus est ;

28 Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.

29 Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.

30 Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus, ut dicant apud te. Vale.

31 Milites ergo, secundum præceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem ;

32 Et postera die, dimissis equitibus, ut cum eo irent, reversi sunt ad castra ;

33 Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum.

34 Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia ;

35 Audiam te, inquit, cum et accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit