Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Actus Apostolorum

(Versiculus)

6 In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod dispicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.

2 Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est æquum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis.

3 Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus.

4 Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.

5 Et placuit sermo coram omni multitudine ; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum, advenam Antiochenum.

6 Hos statuerunt ante conspectum apostolorum, et orantes imposuerunt eis manus.

7 Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde. Multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.

8 Stephanus autem, plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.

9 Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano ;

10 Et non poterant resistere sapientiæ et Spiritui quo loquebatur.

11 Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.

12 Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas ; et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium.

13 Et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legem ;

14 Audivimus enim eum dicentem : Quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses

15 Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tanquam faciem angeli.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit