Bible Viam Testamentum Redemptor

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Apocalypsis


20 Et vidi angelum descendentem de cælo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua.

2 Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille ;

3 Et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni ; et post hæc oportet illum solvi modico tempore.

4 Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis ; et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.

5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima.

6 Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima ; in his secunda mors non habet potestatem ; sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.

7 Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog ; et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris.

8 Et ascenderunt super latitudinem terræ, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.

9 Et descendit ignis a Deo de cælo, et devoravit eos ; et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia,

10 Et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in secula seculorum.

11 Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra et cælum ; et locus non est inventus eis.

12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni ; et libri aperti sunt ; et alius liber apertus est qui est vitæ, et judicati sunt mortui ex his quæ scripta erant in libris, secundum opera ipsorum,

13 Et dedit mare mortuos qui in eo erant ; et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant, et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum.

14 Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda.

15 Et qui non inventus est in libro vitæ scriptus, missus est in stagnum ignis.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit