Bible Viam Testamentum Redemptor

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Apocalypsis


15 Et vidi aliud signum in cælo magnum, et mirabile ; angelos septem, habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei.

2 Et vidi tanquam mare vitreum mistum igne ; et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei ;

3 Et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes : Magna et mirabilia sunt opera tua Domine Deus omnipotens ! justæ et veræ sunt viæ tuæ, rex sæculorum !

4 Quis non timebit te Domine, et magnificabit nomen tuum ? quia solus pius es, quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.

5 Et post hæc vidi, et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in cælo ;

6 Et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis.

7 Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiæ Dei viventis in sæcula sæculorum.

8 Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus : et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagæ septem angelorum.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit