Bible Viam Testamentum Redemptor

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Apocalypsis


8 Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in cælo, quasi media hora.

2 Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datæ sunt illis septem tubæ.

3 Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum ; et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei.

4 Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.

5 Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris ; et misit in terram, et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terræ motus magnus.

6 Et septem angeli, qui habebant septem tubas, præparaverunt se ut tuba canerent.

7 Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terræ combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne fœnum viride combustum est.

8 Et secundus angelus tuba cecinit, et tanquam mons magnus igne ardens missus est in mare ; et facta est tertia pars maris sanguis.

9 Et mortua est tertia pars creaturæ eorum quæ habebant animas in mari ; et tertia pars navium interiit.

10 Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de cælo stella magna, ardens tanquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum.

11 Et nomen stellæ dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium, et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amaræ factæ sunt.

12 Et quartus angelus tuba cecinit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunæ, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter.

13 Et vidi, et audivi vocem unius aquilæ volantis per medium cæli, dicentis voce magna : Væ, væ, væ habitantibus in terra, de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri !



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit