Bible Viam Testamentum Redemptor

Vulgatam Clementinam

 <<< 


Apocalypsis


1 Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito, et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,

2 Qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quæcumque vidit.

3 Beatus qui legit, et audit verba prophetiæ hujus, et servat ea quæ in ea scripta sunt ; tempus enim prope est.

4 Joannes, septem Ecclesiis quæ sunt in Asia. Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est ; et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt ;

5 Et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ ; qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,

6 Et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo ; ipsi gloria, et imperium in secula seculorum. Amen.

7 Ecce venit cum nubibus ; et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt ; et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam. Amen.

8 Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui venturus est, Omnipotens.

9 Ego Joannes, frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu, fui in insula, quæ appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu.

10 Fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tanquam tubæ,

11 Dicentis : Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ.

12 Et conversus sum, ut viderem vocem quæ loquebatur mecum ; et conversus vidi septem candelabra aurea ;

13 Et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis, vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea ;

14 Caput autem ejus et capilli erant candidi tanquam lana alba, et tanquam nix, et oculi ejus tanquam flamma ignis ;

15 Et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti ; et vox illius tanquam vox aquarum multarum ;

16 Et habebat in dextera sua stellas septem ; et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat ; et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.

17 Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus ; et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere, ego sum primus et novissimus,

18 Et vivus, et fui mortuus ; et ecce sum vivens in secula seculorum, et habeo claves mortis et inferni.

19 Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.

20 Sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellæ, angeli sunt septem Ecclesiarum ; et candelabra septem, septem Ecclesiæ sunt.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit