Via - Scriptura Spiritismi Christiani Testamentum Redemptor

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

II Corinthios

(Versiculus)

5 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.

2 Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes ;

3 Si tamen vestiti, non nudi inveniamur.

4 Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati, eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita.

5 Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus spiritus.

6 Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino.

7 (Per fidem enim ambulamus, et non per speciem) ;

8 Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum.

9 Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.

10 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.

11 Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus ; Deo autem manifesti sumus ; spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.

12 Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.

13 Sive enim mente excedimus, Deo ; sive sobrii sumus, vobis ;

14 Caritas enim Christi urget nos ; æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt ;

15 Et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.

16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.

17 Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.

18 Omnia autem ex Deo qui nos reconciliavit sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis,

19 Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum ; et posuit in nobis verbum reconciliationis.

20 Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos ; obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.

21 Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit