Bible Viam Testamentum Redemptor

Vulgatam Clementinam

 <<< 


I Corinthios


2 Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.

2 Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.

3 Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos ;

4 Et sermo meus, et prædicatio mea, non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis ;

5 Ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.

6 Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non hujus seculi, neque principum hujus seculi, qui destruuntur ;

7 Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante secula in gloriam nostram ;

8 Quam nemo principum hujus seculi cognovit, si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent ;

9 Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum ;

10 Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum, Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.

11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? Ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.

12 Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis ;

13 Quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.

14 Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei ; stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur.

15 Spiritualis autem judicat omnia, et ipse a nemine judicatur.

16 Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? Nos autem sensum Christi habemus.



Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio


.

Aperit