Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Psalmorum

LIBER V
(Versiculus)

115 NON NOBIS, DOMINE, NON NOBIS ; sed nomini tuo da gloriam,

2 Super misericordia tua et veritate tua, nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?

3 Deus autem noster in cælo ; omnia quæcumque voluit, fecit.

4 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.

5 Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.

6 Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.

7 Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.

8 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.

9 Domus Israel speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

10 Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

11 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

12 Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israel ; benedixit domui Aaron.

13 Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.

14 Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.

15 Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.

16 Cælum cæli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.

17 Non mortui laudabunt te, Domine ; neque omnes qui descendunt in infernum

18 Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino ex hoc nunc, et usque in seculum.



Hieronymus Vulgata - Vide psalmum 113.9-26. (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.org - Vide psalmum 113.9-26. || Nova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit