Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Proverbiorum

(Versiculus)

5 Fili mi, attende ad sapientiam meam ; et prudentiæ meæ inclina aurem tuam,

2 Ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris ;

3 Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus ;

4 Novissima autem illius amara quasi absynthium, et acuta quasi gladius biceps.

5 Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.

6 Per semitam vitæ non ambulant. Vagi sunt gressus ejus et investigabiles.

7 Nunc ergo, fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.

8 Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.

9 Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli ;

10 Ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena ;

11 Et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :

12 Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,

13 Nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?

14 Pæne fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.

15 Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;

16 Deriventur fontes tui foras ; et in plateis aquas tuas divide.

17 Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.

18 Sit vena tua benedicta ; et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.

19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus. Ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.

20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?

21 Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.

22 Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.

23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit