Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

Job

(Versiculus)

8 Respondens autem Baldad Suhites, dixit :

2 Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ?

3 Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ?

4 Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ ;

5 Tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ;

6 Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ ;

7 In tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.

8 Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam.

9 (Hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram) ;

10 Et ipsi docebunt te ; loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia ;

11 Numquid vivere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ?

12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.

13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum ; et spes hypocritæ peribit.

14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.

15 Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget.

16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.

17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.

18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te.

19 Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur.

20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,

21 Donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.

22 Qui oderunt te, induentur confusione ; et tabernaculum impiorum non subsistet.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit