Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

II Paralipomenon

(Versiculus)

18 Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.

2 Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo ; persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth-Galaad.

3 Dixitque Achab, rex Israel, ad Josaphat, regem Juda : Veni mecum in Ramoth-Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu ; sicut populus tuus, sic et populus meus ; tecumque erimus in bello.

4 Dixitque Josaphat ad regem Israel : Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini.

5 Congregavit igitur rex Israel prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth-Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.

6 Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ?

7 Et ait rex Israel ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem ; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore ; est autem Michæas, filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo.

8 Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Michæam, filium Jemla.

9 Porro rex Israel, et Josaphat, rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio ; sedebant autem in area juxta portam Samariæ ; omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis.

10 Sedecias vero, filius Chanaana, fecit sibi cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam.

11 Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth-Galaad ; et prosperaberis ; et tradet eos Dominus in manu regis.

12 Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi : En verba omnium prophetarum, uno ore, bona regi annuntiant ; quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.

13 Cui respondit Michæas : Vivit Dominus ! quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.

14 Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michæa, ire debemus in Ramoth-Galaad ad bellandum, an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite ; cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.

15 Dixitque rex : Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris nisi quod verum est, in nomine Domini.

16 At ille ait : Vidi universum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore ; et dixit Dominus : Non habent isti dominos ; revertatur unusquisque in domum suam in pace.

17 Et ait rex Israel ad Josaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt ?

18 At ille : Idcirco, ait, audite verbum Domini : Vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.

19 Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab, regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth-Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,

20 Processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo, inquit, decipies ?

21 At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus : Decipies, et prævalebis ; egredere, et fac ita.

22 Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum ; et Dominus locutus est de te mala.

23 Accessit autem Sedecias, filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi ?

24 Dixitque Michæas : Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.

25 Præcepit autem rex Israel, dicens : Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon, principem civitatis, et ad Joas, filium Amelech ;

26 Et dicetis : Hæc dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum et aquæ pauxillum, donec revertar in pace.

27 Dixitque Michæas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi.

28 Igitur ascenderunt rex Israel, et Josaphat, rex Juda, in Ramoth-Galaad.

29 Dixitque rex Israel ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam ; tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israel habitu, venit ad bellum.

30 Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel.

31 Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Israel est iste. Et circumdederunt eum dimicantes ; at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.

32 Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israel, reliquerunt eum.

33 Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israel inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.

34 Et finita est pugna in die illo. Porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam ; et mortuus est, occidente sole.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit