Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Samuelis

(Versiculus)

21 Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem. Et obstupuit Achimelech eo quod venisset David, et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum ?

2 Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex præcepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi præcepta tibi dederim ; nam et pueris condixi in illum et illum locum.

3 Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.

4 Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum ; si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ?

5 Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudiustertius, quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via hæc polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.

6 Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem ; neque enim erat ibi panis nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes calidi.

7 Erat autem ibi vir quidam de servis Saul, in die illa, intus in tabernaculo Domini ; et nomen ejus Doeg Idumæus, potentissimus pastorum Saul.

8 Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium ? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum ; sermo enim regis urgebat.

9 Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthæi, quem percussisti in valle Terebinthi, est involutus pallio post ephod ; si istum vis tollere, tolle, neque enim hic est alius absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis, da mihi eum.

10 Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul. Et venit ad Achis, regem Geth.

11 Dixeruntque servi Achis ad eum, cum vidissent David : Numquid non iste est David rex terræ ? Nonne huic cantabant per choros, dicentes : Percussit Saul mille, et David decem millia ?

12 Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis, regis Geth.

13 Et immutavit os suum coram eis ; et collabebatur inter manus eorum, et impingebat in ostia portæ, defluebantque salivæ ejus in barbam.

14 Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum ; quare adduxistis eum ad me ?

15 An desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me præsente ? Hiccine ingredietur domum meam ?



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit