Via - Scriptura Spiritismi Christiani Antiquus Testamentum

Index generalis | Initium | Continue

Vulgatam Clementinam

(Editio Lusitana)

I Paralipomenon

(Versiculus)

5 Filii quoque Ruben, primogeniti Israel (Ipse quippe fuit primogenitus ejus ; sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israel, et non est ille reputatus in primogenitum.

2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt ; primogenita autem reputata sunt Joseph).

3 Filii ergo Ruben, primogeniti Israel : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.

4 Filii Joel : Samia, filius ejus, Gog, filius ejus, Semei, filius ejus,

5 Micha, filius ejus, Reia, filius ejus, Baal, filius ejus,

6 Beera, filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar, rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.

7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel et Zachariam.

8 Porro Bala, filius Azaz, filii Samma, filii Joel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon.

9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten ; multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.

10 In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.

11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha ;

12 Joel in capite, et Saphan secundus ; Janai autem, et Saphat, in Basan.

13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum : Michael, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.

14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michael, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.

15 Fratres quoque filii Abdiel, filii Guni, princeps domus in familiis suis.

16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.

17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan, regis Juda, et in diebus Jeroboam, regis Israel.

18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.

19 Dimicaverunt contra Agareos ; Ituræi vero, et Naphis, et Nodab

20 Præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur ; et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.

21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.

22 Vulnerati autem multi corruerunt ; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.

23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal-Hermon, et Sanir, et montem Hermon, ingens quippe numerus erat.

24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel ; viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.

25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.

26 Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul, regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar, regis Assur ; et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.



Hieronymus Vulgata (IntraText Edition) || Vulgatæ Editionis, Sixti V et Clementis VIII, Anno 2009, R. Conte Editore : SacredBible.orgNova Vulgata Bibliorum Sacrorum Editio.


Aperit